Evangelium Secundum Joannem*

Caput 8: Versus 37

Scio,etc. Exposito a Domino contra gloriantes de vana libertate carnis, et vera servitute peccati, et vera libertate per se filium, concedens istis, scilicet quod filii Abrahae sunt per carnem, tales liberos ostendit non esse filios Abrahae, per imitationem fidei et justitiae, sed esse filios homicidae diaboli, quaerentes se occidere, et ita esse vere servos.
(* Traductions européennes)